Freitag, 20. November 2015

DE LEGIONARIIS

Augusto imperante miltes viginti annos stipendia merebantur, postea viginti quinque annos. Post militiam praemia acceperunt (duodecim milia sestertiorum). Uno anno miles nongenti sestertios merebatur.Praeterea, Imperator eis post missionem honestam non modo civitatem dedit, sed etiam conubium cum uxore permisit.
Veterani in vexillo veteranorum militabant. Exercitatio armorum bis in die erat armis duplicis ponderis ligneis. Post agmen vespere castra vallo fossaque firmata exstruebantur. Sub vesperum cena erat (triticum, caseum, oleum, laridum, acetum). In castris milites saepe thermas visitabant. Circum castra canabae sitae erant, quo milites vespere ire solebant (ut supra dictum est) et ubi saepe feminae eorum vivebant. Multa alia de vita eorum sepulcris miltum scimus: inscriptiones saxorum ad nos loquuntur! Multos mature mortuos esse docemur.
Arma legionarii sunt: primum, pilum, deinde gladius, postremo scutum. Tria genera gladiorum sunt: Hispaniensis, Mogontiacum, Pompeianum. Quorum longitudo erat pedum ad paulo plus quam duos (unus pes=30 cm) atque pondus librarum non plus quam quattuor et dimidia pars (libra=0,333 g). Primum genus acumen acutum habet. Augusto imperatore aliud genus gladii cum acumine multo longiore est, ut inventum est prope Mogontiacum et in flumine Tamesi. Tertium genus acumine triquetra erat. Gladius ad cingulum militare (balteum) in vagina pulchre ornata ad dextram partem gerebatur. Praeterea legionarius pugionem habebat.
Pilum telum grave legionarii est. Permagni momenti est hoc telum ordinem hostium disturbans pugnamque cum gladio praeparans, cuius longitudo ad plus quam sex pedes atque pondus circiter librae sex erat. Pilum pedum ad centum a milite bene exercitato mitti potuit. Acumen pili ex bello Variano (anno IX p.Chr.n., id est DCCLXII ab urbe condita=a.u.c.) prope Osnabrück (Kalkriese) inventum est.
Scutum militis semirotundum erat, sed Augusto regnante angularem et cavum fiebat, ut est inventum in Syria (Dura-Europos). Scutis milites hostes aggredi solebant, ut Tacitus in libris suis, qui 'Annales' et 'Historiae' inscribuntur, narrat. Scuta auxiliorum plana et semirotunda erant.
Galea caput, genas, cervicemque protegit.
Tria genera loricarum sunt: lorica harmata, segmentata, squamata. Lorica harmata a miltibus maxime anteponebatur. Lorica super subarmale gerebatur. Expediti saepe sine lorica pugnabant, velut in sepulcro Flavolei Cordi (legio XIV Gemina) videmus. Flavoleius fundam, telum leve et clipeum tenet.
Postquam expediti proelium coeperunt, milites pilis omnibus missis stricto gladio scutis hostes aggrediebantur. Legionarii instructi erant acumine gladii hostes petere.
---


Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen